Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 38

Precedente Successiva

Caput VI.
Stulte Aristotelem generantis motioni, animae productionem
et corporis fabricam
committere.

~ Aristoteles autem hanc ab eo assertam doctrinam oblitus,
dum de animalium, deque hominis generatione loquitur,
negat in semine esse animam, quae ipsum in tam
pulchram efformat statuam: sed neque in primo, neque
in secundo actu animatum esse vult, hoc est neque vitam,
neque vitales operationes habere, sicuti qui nec artem cytharizandi
habet, nec cytharizat. Coactus autem declarare quomodo semen
inanime animam deinde producat, ac admirabile corporis opificum
formet, Respondet hoc semen facere posse in virtute generantis,
qui emittit semen; Et quaerenti, quomodo generans absens
aut mortuus post coitum, potest semini dare virtutem animandi et
architectandi, dum animam cum semine non iaculatur; respondet,
sufficere motum, quem impressit in coitu; qui remanet in semine, sicuti
in virga mota agitataque, quae aliquantum postea, nullo tangente,
movetur. O stultitiam incredibilem! Quo pacto enim motus,
qui quasi nihil est, potest animam, nobilissimum Ens, producere et
corpus fabrefacere, distinguendo, copulando, et affabre elaborando
tot ossa, nervos, venas, arterias, viscera, tam mirifica, industria et potestate
tanta, quod Philosophi meliores Deo potius committendum
esse putant tantum opus, quam calori aut animae? Eoque minus Aristoteli
id asserendum erat, quo in putridis generationibus spiritum
agnoscit. Hic autem docet ex menstruo sanguine, quem anima mulieris
emittit tanquam vitiosum, nec ab animae viribus convertibilem
in nutrimentum eius, posse motionem, quae nihil est, opificium tam
mirificum efformare. Praeterea ut ab eius exemplo non recedamus,
motio virgae absente motore continuo paulatimque decrescit deficitque
et perit. Sed in utero, cui nullam vim activam ipse tribuit, et in
ovis semper huiusmodi motus perseverat, crescit et perficit, absolvitque
opificium. Non ergo motio est, sed res bene potens, beneque
sapiens. At timet Aristot. ne eadem res sit agens patiensque; idcirco
semen non esse materiam foetus, nec animatum putat. Verumtamen
in plantarum seminibus videmus germina oriri, spiritu eius excitata,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche